monumenta.ch > Plinius > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 93
{XIX} ventosis locis crebriores seri conducit, oleam tamen maximo intervallo, de qua Catonis Italica sententia est in XXV pedibus, plurimum XXX seri. sed hoc variatur locorum natura. non alia maior in Baetica arbor, in Africa vero - fides penes auctores erit - miliarias vocari multas narrant a pondere olei, quod ferant annuo proventu. ideo LXXV pedes Mago intervallo dedit undique aut in macro solo ac duro atque ventoso, cum minimum, XLV.